Apocalypsis B. Joannis*

Caput 10: Versus 9

Et audivi.Quasi dicat: Ostensa destructione quae erit tempore Antichristi, et inde etiam praedicatione subtracta, et ob hoc fidelibus consolatione adhibita, monetur quae vidit interim praedicare, quasi dicatur aperte sibi: Ecce revelavi tibi omnia, modo vade et praedica, nec quia sunt aspera, devita: nec terrearis pro tribulatione aliqua, quia non tanta patieris quanta patientur qui perseverabunt tempore Antichristi. Hoc ad consolationem praesentis Ecclesiae hic apponitur, ubi major tribulatio pronuntiatur.Vade.Quod bene sciebat, intelligere monetur, ut per admonitionem alii praedicaturi informentur.Stantis super mare.Hoc dicit, quia implere grave est humanitati, quae est mollis et fragilis.
(* Traductions européennes)